Erwachsenenschule Bremen

Hauptschule - Realschule - Abitur

| Zum Hauptmenu | Direkt zum Inhalt |

Hauptmenu:


 

Omnibus Latine loquendi sive legendi peritis nostram scholam proponere volumus, ut cognoscant

  - quo genere nostra schola sit
  - qui et quales sint homines, qui discendi causa eam adeant
  - quarum artium studia offerantur
  - qualibus examininibus ea confici possint
  - quo modo homines ampliores nuntios cupientes nos adire possint.

Schola Adultorum Bremensis - vel Erwachsenenschule Bremen, ut Germanorum lingua appellatur - multos annos constabat ex tribus scholis diversis locis separatis, quae paucis annis ante in unum institutum et ex superiore anno tandem uno aedificio coniunctae sunt.

Erat primum schola vespertina nomine Germanico Abendgymnasium L annis ante condita, ut bello omnium gentium secundo finito adulescentes et adulti aetate minores absolvere possent examina praetermissa, quibus ad studia universitatis ineunda opus est.

Deinde erat ex fere XL annis altera schola vespertina - nomine Germanico Abend-Haupt- und Realschule - pro iis, qui examen infimum aut medium praetermissum compensare voluerunt, ut aut mercennarii mercedem augerent aut quaestus inopia operam mercennariam quaerentes felicius evenirent.

Nonnullis annis ante plurimi nostrorum discipulorum ante meridiem institui coeperunt; quorum multi quandam pecuniae summam mutuam vel largitione publica accipiunt, omnes autem gratuito instituuntur ab CXXVI magistris; discipulorum numerus crevit usque ad mille. Qui omni aetate sunt, adulescentuli usque ad senes, plurimi autem plus minusve viginti quattuor annos nati sunt Magis magisque homines peregrini vel alienigenae nostram eruditionem, imprimis expolitionem grammaticam, usui esse arbitrati scholam nostram adire incipiunt.

Brevi de artibus, quibus nostri erudiuntur, dicendum est sunt non solum eaedem fere, quae in ceteris scholis publicis institui solent, sed ultro locum suum habent exercitationes corporum et ludi scaenici et poetarum scriptorumque fabrica et officina electronica et multa et alia; inter quae inveniuntur et commentarii quoque mense editi et libellus annalium quotannis in medium prolatus.

Quae si vos legere vultis aut alia audire aut ipsi aliquid novi nuntiare cupitis, epistulas nobis mittite!

Locum inscribendi supra invenitis; et nos linguarum peregrinarum - vel dicam barbararum -, sicut Germanicae, Anglicae, Gallicae, Turcae, non ignaros esse scitote!    Valete!


Hans-Jürgen Janoschek


Das Bild zeigt Hans-Jürgen Janoschek

Hans-Jürgen Janoschek


Seitenanfang